Actus Apostolorum*

Caput 4: 21

at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
(* Traductions européennes)

Glose

Clarificabant.In Graeco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat.Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianae pietatis et humilitatis, ipso dicente:Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis estMatth. 5..